monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV

1 Procurrente igitur per tempora civitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnavit David. Erat autem David vir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non vulgari voluptate, sed fideli voluntate dilexerit eaque Deo suo, qui verus est Deus, mystica rei magnae figuratione servierit.
2 Diversorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi varietate compactam bene ordinatae civitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta liber continet, quem psalmorum vocamus.
3 In quibus nonnulli volunt eos solos factos esse a David, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur: "Ipsius David;" qui vero habent in titulis: "Ipsi David," ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos.
4 Quae opinio voce evangelica Salvatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse David in spiritu Christum dixerit esse Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: "Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum."
Et certe idem psalmus non habet in titulo: "Ipsius David," sed: "Ipsi David," sicut plurimi.
5 Mihi autem credibilius videntur existimare, qui omnes illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum aliquid, quod ad rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis habere voluisse, sicut ei varietatis huius dispositionem, quamvis latebrosam, non tamen inanem Dominus inspiravit.
6 Nec movere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum, qui longe post David regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quae ibi dicuntur velut ab eis dici videntur.
7 Neque enim non potuit propheticus spiritus prophetanti regi David haec etiam futurorum prophetarum nomina revelare, ut aliquid, quod eorum personae conveniret, prophetice cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetae, qui etiam facta eius futura praedixit, cum suo nomine revelatus est.